Prooemium
Quis inter cultores Latinitatis recentis interitum commentariorum Latinorum non dolet? Ex numero periodicorum ex integro Latine scriptorum, quae saeculo praeterito floruerunt, duo tantum exstant, «Vox Latina» et «Melissa». In iis periodicum Vaticanum illum «Latinitas» inscriptum non iam annumerandum est, quod ex anno 2013º non tantum symbolae Latinae, sed etiam textus aliis linguis Europaeis scripti in eo divulgantur.
Quamquam hodie in interreti utilia et iucunda magno numero offeruntur, quae ad Latinitatem recentem spectant – occasio nobis est, ut exempla quaedam afferam, omni tempore acta diurna Latine scripta in navigatro (Browser) pervolvendi, nuntios Latinos aut etiam acroases Latinas audiendi, doctos Latine loquentes videndi –, non pauca ibi inveniuntur, quae tam vitiosa sunt, ut nihil utilitatis habeant. Sed haec quis vituperat? Quis erranti monstrat viam?
Res autem longe aliter se habet, si commentarios periodicos Latinos a philologis doctis editos aspicimus, ubi leges grammaticae et syntacticae non violantur, verba apta et usitata in usu sunt, oratio ad recta exempla ficta est, tam menda typographica quam errata indicantur atque de rebus tam variis agitur, ut alacritas legendi augeatur. Qua de re valde dolendum est, quod maxima pars periodicorum Latinorum in oblivione iacet.
Sed fortuna omnibus cultoribus Latinitatis favet. Nam ab associatione Granadensi c. n. «Cultura Clásica» fasciculi «Palaestrae Latinae» cum permissione Congregationis Missionarum Filiorum Cordis B. M. V. in publicum propositi sunt. Qui fasciculi in formam electronicam (PDF) redacti omnibus gratis in interreti praebentur hoc loco: www.culturaclasica.com/palaestralatina.
Quantus thesaurus nobis donatus sit, apparet, si fasciculos oculo veloci percurrimus. Reperiuntur praeter res didascalicas (exercitationes scholares, explicationes grammaticales et stilisticas, textus vertendos, colloquia scholaria), praeter nuntios ad Latinitatem spectantes, praeter epistulas doctorum et lectorum, praeter existimationes vel recensiones librorum, praeter verba conficta ad exprimenda nostrae aetatis inventa, praeter commentationes de rebus litterariis ac de vita et operibus virorum illustrium etiam multa ad animum lectoris oblectandum, inter quae poemata, hymni, narratiunculae, fabulae nubeculatae, apologi, facetiae, cantica, aenigmata varii generis sunt.
Ut tu, humanissime lector, divitiis huius thesauri nullo negotio frui posses, hic index datotheca (database) nitens compositus est.
In paginis huius situs interretialis indices argumenta fasciculorum sub variis aspectibus ante oculos ponentes atque
formularia requisitionis (search forms) ad symbolas eligendas praebentur. Textus uniuscuiusque symbolae in navigatro offertur.
Insuper intende animum ad haec:
In fasciculis «Palaestrae Latinae» nomina auctorum et locorum non raro varie scribuntur, ad haec auctoribus et locis plerumque nomina latinizata aut per notas scripta imposita sunt. Potest esse exempli gratia, ut symbola quaedam ab Josepho Maria Mir conscripta uno ex nominibus aut compendiis his notata sit: J. M., J. M. M., J. M. Mir, J. M.ª Mir, J. Mirius, Jos. M.ª Mir, Joseph Mirius, Josephus M. Mir, Josephus M.ª Mir, Josephus Maria, Josephus Maria Mir, Josephus Mir. Ut omnes symbolae auctoris reperiri atque offerri possent, omnes rationes eundem nominandi collectae atque singulis symbolis ab eodem conscriptis adiunctae sunt. Ubi defuerunt, nomina genuina (names at birth) meo periculo addidi. Insuper ex variis nominibus unum eligendum erat ad data digerenda.
Nominibus locorum, quae latinizata sunt, ea nomina, quae his temporibus in usu sunt, anteponuntur.
Quod ad existimationes librorum attinet, cum menda typographica et errata in titulis librorum tacitus correxi, tum rationem titulos describendi ita mutavi, ut existimationes facilius inveniri possent.
In campos inditorios (entry fields) formulariorum verba criteria requisitionis ut libet referri (to enter) possunt, qua in re nihil interest, utrum verba litteris maiusculis an minusculis scripta sint. Etiam signa diacritica nullius momenti sunt. Qua de causa, ut exemplo utar, series characterum (character strings) «Jiménez» et «jimenez» ad requirendum nihil differt. Licet insuper verba truncata indere. Signum «%» prο serie characterum ignotorum sive inter verba (alsina%costa%guardiola) sive intra verbum (Palae%ra) scribendum est. Singula verba conexione logica (logical operator) «AND» interposita (guardiola AND alsina AND costa) criterium requisitionis fiunt.
In «Palaestra Latina» litterae «j» et «v» sonum consonans characterum «i» et «u» exprimentes in usu sunt.
Certo scio his paginis non pauca menda errata vitia contineri, quod velim, humanissime lector, mihi ignoscas.
Si tu de corrigendis me certiorem feceris, labor emendandi mihi levior erit.
Ceterum spero hunc Indicem generalem «Palaestrae Latinae» omnibus cultoribus Latinitatis usui fore.
Restat, ut iis gratias agam quam maximas, quorum opera et consilio in hoc indice conficiendo usus sum.
Dabam Heidelbergae die 8° m. Aug. a. 2020°
Bernardus Platzdasch