Menu

Prooemium

Frons fasciculi Civis Romani Frons ultimi fasciculi Civis Romani Frons primi fasciculi Scriptoris Latini Frons ultimi fasciculi Scriptoris Latini

Ut tu, humanissime lector, fasciculos «Civis Romani» et «Scriptoris Latini» sine labore perquirere posses, hic index datotheca (database) nitens compositus est. In paginis huius situs interretialis indices argumenta fasciculorum sub variis aspectibus ante oculos ponentes atque formularia requisitionis (search forms) ad symbolas eligendas praebentur. Insuper intende animum ad haec:

In fasciculis «Civis Romani» et «Scriptoris Latini» nomina auctorum non numquam varie scribuntur, ad haec auctoribus nomina latinizata aut per notas scripta imposita sunt. Potest esse exempli gratia, ut symbola quaedam a Voldemaro Lommatzsch conscripta uno ex nominibus aut compendiis his notata sit: L., Lommatius, V., V. L., Voldemarus Lommatius, Voldemarus Lommatzsch, W. Lommatius, Woldemar Lommatzsch. Ut omnes symbolae auctoris reperiri atque offerri possent, omnes rationes eundem nominandi collectae atque singulis symbolis ab eodem conscriptis adiunctae sunt. Ubi defuerunt, nomina genuina (names at birth) meo periculo addidi. Insuper ex variis nominibus unum eligendum erat ad data digerenda.

In campos inditorios (entry fields) formulariorum verba criteria requisitionis ut libet referri (to enter) possunt, qua in re nihil interest, utrum verba litteris maiusculis an minusculis scripta sint. Etiam signa diacritica nullius momenti sunt. Qua de causa, ut exemplo utar, series characterum (character strings) «Damsté» et «damste» ad requirendum nihil differt. Licet insuper verba truncata indere. Signum «%» prο serie characterum ignotorum sive inter verba (hultgren%carmen) sive intra verbum (inter%onalis) scribendum est. Singula verba conexione logica (logical operator) «AND» interposita (schiller AND mädchen) criterium requisitionis fiunt.

Certo scio his paginis non pauca menda errata vitia contineri, quod velim, humanissime lector, mihi ignoscas. Si tu de corrigendis me certiorem feceris, labor emendandi mihi levior erit.
Ceterum spero hunc Indicem generalem omnibus cultoribus Latinitatis usui fore.
Restat, ut iis gratias agam quam maximas, quorum opera et consilio in hoc indice conficiendo usus sum.

Dabam Heidelbergae m. Maii. a. 2023

Bernardus Platzdasch

Frons