Menu

Prooemium

Frons primi fasciculi Frons vicesimi tertii fasciculi Frons septuagesimi primi fasciculi Frons centesimi fasciculi

Haud raro homines studio et favore cuiusdam rei ardentes opera egregia efficiunt. Huius rei exempla etiam inveniuntur, si animum in commentarios periodicos Latine scriptos intendimus. Uni Carolo Henrico Ulrichs (1825-1895), amatori Latinitatis eximio, gratiam debemus, quod alaudae vergente saeculo undevicesimo canere coeperunt.[1] Aliquot annos post Voldemarus Lommatzsch (1870-1959) suo Marte periodicum Latinum «Civis Romanus» inscriptum in publicum proposuit.[2] Pater Caelestis Eichenseer (1924–2008) nihil aliud agebat, quam ut linguam Latinam coleret ac doceret cum in seminariis Latine loquens tum scripta Latina imprimis in commentariis q. t. «Vox Latina» sine intermissione divulgans.[3] Nec mirum, si plus quam 1450 symbolae nomine Patris Caelestis eo in periodico reperiuntur, cuius moderator ipse per quadraginta tres annos fuit.[4] Hoc in conexu autem non praetereundum est nomen D.ris Gaii Licoppe[5], medici Bruxellensis, qui cum Patre Caeleste per decennia amicitia coniunctus erat atque amore Latinitatis vivae adductus[6] sororem parvam, ut ita dicam, «Vocis Latinae» condidit, quae «Melissa» vocatur.

Die 2 m. Aprilis a. 1984 Gaius Licoppe fasciculum primum «Melissae» foras dedit adiuvante Diana, filia sua, quae usque ad annum 1990 munere editricis responsalis fungebatur.[7] Eadem una cum Francisca Deraedt, philologa classica, supplementum quattuor paginarum «Melissa iunior» inscriptum curabat, quod in fasciculis 3-13 invenitur. Anno 1990 Francisca Deraedt compostrix sive redactrix «Melissae» facta est, ex eodem anno Gaius Licoppe ipse editionem praestat. Quo vinculo «Melissa» et «Vox Latina» iam inde ab initio coniunctae sint, apparet ex eo, quod Pater Caelestis per longum fasciculos «Melissae» ad se missos corrigebat.

«Melissa» Bruxellis sexies in anno a «Fundatione Melissa» editur, unusquisque fasciculus ex paginis sedecim constat. Folia in latitudinem 210 mm, in longitudinem 270 mm habent. Subnotationis annuae pretium est 20 euronorum. Non tantum aspectus exterior «Melissae» decursu annorum aliquoties mutatus est, ut imagines in capite huius paginae indicant, sed etiam titulus variabat.[8]

Nomen periodici, quod Graece apem significat, et insigne hieroglyphicum periodici lectores monet linguam Latinam a litteris Graecis non seiungi posse et radices cultus civilis nostri ad antiquissimos Aegyptios descendere. Insuper aculeus apiculae Aegyptiacae stimulum «Melissae» significat, quo concitentur Latinitatis cultorum animi.[9]

«Melissa» condita est ad cognitionem et diffusionem Latinitatis vivae fovendam. Ut scripta perfacile legi possint, lingua simplex quamvis emendata in usu est. Non tantum variis de rebus huius aetatis agitur, quo monstretur omnia hodierna Latine referri posse, sed etiam textus philologice illustrati proponuntur, qui post occasum Imperii Romani conscripti sunt. Editori autem «Melissae» maxime cordi est sermonem Latinum in pristinam dignitatem restituere ac gentes Europaeas vinculo Latinitatis coniungere.[10]

Quamquam fere omnes textus lectoribus litteris eruditis sunt destinati et rubricae quaedam, ut de commercio epistulari, plerisque commentariis periodicis propriae desunt, tamen non mediocris est varietas thematum. Agitur de quaestionibus hodiernis, imprimis de rebus politicis Europaeis, exhibentur scitu digna ex artibus naturalibus et mathematicis et medicinis collecta, tractantur quaestiones philosophicae et religiosae, referuntur res gestae populorum, vindicantur ex oblivione textus humanistici et posthumanistici, delectantur lectores poematis et narrationibus et excerptis ex fabulis romanciis sive originaliter Latine scriptis sive ex aliqua lingua moderna in Latinum versis nec non descriptionibus itinerum et expositionum, nuntiatur ex orbe Latino de conventibus, de seminariis, de feriis Latinis, proponuntur ante oculos homines de Latinitate viva bene meriti, percensetur institutio Latina hodierna, existimantur et indicantur libri novi, discutiuntur quaestiones controversae …

Ut tu, humanissime lector, ex fasciculis «Melissae» sine labore folia decerpere posses, hic index datotheca (database) nitens compositus est. In paginis huius situs interretialis indices argumenta fasciculorum sub variis aspectibus ante oculos ponentes atque formularia requisitionis (search forms) ad symbolas eligendas praebentur. Insuper intende animum ad haec:

In fasciculis «Melissae» nomina auctorum non numquam varie scribuntur, ad haec auctoribus nomina latinizata aut per notas scripta imposita sunt. Potest esse exempli gratia, ut symbola quaedam a Gaio Licoppe conscripta uno ex nominibus aut compendiis his notata sit: G. L., G. Licoppe, Gaius Licoppe. Ut omnes symbolas auctoris reperiri atque offerri possent, omnes rationes eundem nominandi collectae atque singulis symbolis ab eodem conscriptis adiunctae sunt. Ubi defuerunt, nomina genuina (names at birth) meo periculo addidi. Insuper ex variis nominibus unum eligendum erat ad data digerenda.

In campos inditorios (entry fields) formulariorum verba criteria requisitionis ut libet referri (to enter) possunt, qua in re nihil interest, utrum verba litteris maiusculis an minusculis scripta sint. Etiam signa diacritica nullius momenti sunt. Qua de causa, ut exemplo utar, series characterum (character strings) «Sacré» et «sacre» ad requirendum nihil differt. Licet insuper verba truncata indere. Signum «%» prο serie characterum ignotorum sive inter verba (dapsens%dragnev%schutte) sive intra verbum (Mel%a) scribendum est. Singula verba conexione logica (logical operator) «AND» interposita (dragnev AND schutte AND dapsens) criterium requisitionis fiunt.

Ceterum spero hunc Indicem generalem «Melissae» una cum Indice generali «Vocis Latinae» et Indice generali «Palaestrae Latinae», qui item in situ interretiali nostro in lucem propositi sunt, omnibus cultoribus Latinitatis usui fore. Si tu, benevolens lector, de corrigendis me certiorem feceris, labor emendandi mihi levior erit.
Restat, ut iis gratias agam quam maximas, quorum opera et consilio in hoc indice conficiendo usus sum.

Dabam Heidelbergae Kal. Iun. a. MMXIX

Bernardus Platzdasch

Frons

 

[1] Cfr. Karl Heinrich Ulrichs (ed.): Alaudae. Eine lateinische Zeitschrift 1889-1895. Nachdruck mit einer Einleitung von Wilfried Stroh, Hamburg 2004; Michael Hirschler: De Carolo Henrico Ulrichs qui magis fecit quam ut revivisceret lingua Latina, in: Melissa, n. 192 (13.6.2016), pp. 8-9.

[2] Quod periodicum ab anno 1901 usque ad exeuntem annum 1909 per novem annos Bremiportu (Bremerhaven) in Germania in lucem edebatur. Vehementer doleo, quod non omnes fasciculi mihi in promptu sunt. Ubi fasciculi asseverentur, qui ante mensem Novembrem anni 1903 editi sunt, nescio. Titulus periodici in primo «Civis Romanus. Orbis Litterarum Romanarum nec non Commercio Epistulari Latino Adiumentum» erat, ab anno 1909 fasciculi «Civis Romanus. Menstruus Ad Linguam Latinam Nostrae Aetatis Rationibus Adaptandam Commentarius» inscribebantur. Ab mense Maio anni 1910 usque ad mensem Decembrem anni 1917 Voldemarus Lommatzsch novam «Civis Romani» seriem sub titulo «Scriptor Latinus» in publicum proposuit. — De vita Voldemari Lommatzsch cfr. Hartmut Bickelmann: Friedr. Woldemar Lommatzsch, in: Bremerhavener Persönlichkeiten aus vier Jahrhunderten. Ein biographisches Lexikon, ed. Hartmut Bickelmann, editio altera, emendata et aucta, Bremerhaven 2003, pp. 199-200.

[3] Cfr. Gaius Licoppe: In memoriam inclytam D.ris P. Caelestis Eichenseer, in: Melissa, n. 143 (21.4.2008), pp. 1-5; Sigrides Albert / Iohannes Paulus Bauer: In memoriam inclutissimam Doctoris Patris Caelestis Eichenseer, http://www.voxlatina.uni-saarland.de/In memoriam C. Eichenseer.pdf, 2008. (23.5.2019)

[4] Cfr. http://www.periodica.pantoia.de/vox-latina/

[5] Dr Gaius Licoppe (Guy Licoppe), Belga Bruxellensis, natus die 27 m. Iun. a. 1931. Bruxellis in Iesuitarum collegio Sancti Michaelis scholam frequentavit, deinde in universitate studiorum in medicinam incubuit. Studiis peractis privatam officinam radiologicam aperuit atque in nosocomio provinciam radiologicam curavit, donec se anno 1996 in otium contulit. Latinitatis studio ardens multa seminaria Latinitatis vivae participavit atque in Belgio habenda praeordinavit, deinde etiam ipse una cum Francisca Deraedt variis in locis seminaria Latina instituit. Anno 1979 sodalis «Societatis Latinae» Saravipontanae factus, anno 1984 «Melissam», anno 1986 «Fundationem Melissam» ad «extrascholarem linguae Latinae institutionem fovendam» condidit. Sodalis bene meritus in «Academiam Latinitati Fovendae» anno 2004 receptus. — Ad trecentas quinquaginta symbolas varii generis ab eodem conscriptas in «Voce Latina» et in «Melissa» inveniuntur. Insuper divulgavit libros hos: Lustratio litoris Belgici, Bruxellis 1985; De Titini et Miluli facinoribus: De sigaris pharaonis, Tournai 1990 (una cum Caeleste Eichenseer, Francisca Deraedt, Sigrides Albert); Ambulatio Latina secundum litus Belgicum, Bruxellis 1994 (una cum Andrea Flour); Calepinus novus. Vocabulaire latin d'aujourd'hui, français-latin, Bruxellis 2002 (una cum Francisca Deraedt); Le Latin et la politique. Les avatars du latin à travers les âges, Bruxellis 2003; Navigare necesse est. Quattuordecim viatoriae narrationes veste Latina indutae, Bruxellis 2006 (una cum Francisca Deraedt); Portus Itius. De portu Itio et Caesaris navigationibus in Britanniam, Bruxellis 2009; De Romano Imperio orientali. Verae historiae conspectus (235-1204), Bruxellis 2013; Academia Latinitati Fovendae. Eius historia per motum Latinitatis vivae considerata (1952-2012), Bruxellis 2014. Praeterea Gaius Licoppe anno 1983 Latinam pelliculam cinematographicam c. t. «Rudens» conficiendam curavit. — Cfr. Francisca Deraedt: De Gai Licoppe sexaginta annis modo completis, in: Vox Latina, fasc. 106 (tom. 27, a. 1991), pp. 614-615; eadem: In natalem sexagesimum quintum Gai Licoppe die 27 m. Iunii a. 1996, in: Vox Latina, fasc. 124 (tom. 32, a. 1996), pp. 274-275; Caelestis Eichenseer / Sigrides Albert: Dr Gaius Licoppe Bruxellensis septuaginta annos natus, in: Vox Latina, fasc. 144 (tom. 37, a. 2001), p. 286; Caelestis Eichenseer: D.rem Gaium Licoppe septuaginta quinque annos natum, in: Vox Latina, fasc. 164 (tom. 42, a. 2006), p. 296.

[6] Quomodo Gaius Licoppe fautor fervidus Latinitatis vivae factus sit, ipse his exponat verbis: «Anno 1973 fortuito incidi in methodum ‹Assimil› linguae Latinae addiscendae, auctore Clemente Desessard, qua stupens comperi adhuc esse homines lingua Latina utentes ut viva. In hoc libro etiam indicabatur periodicum Latinum Vita Latina inscriptum, cuius statim subnotator factus sum. Ibi legi conventum consociationis Vitae Latinae anno 1975 tempore Paschali Pali (Pau) in Francogallia meridionali habitum iri. Statui illuc ire ut istos singulares homines Latine loquentes tandem convenirem. Deceptus domum redii; homines enim palam Latine legentes audivi, vix loquentes. Latinitatem vivam verisimiliter non amplius curavissem, nisi cursus publicus mihi inopinati deposuisset magnum involucrum a quodam D.re P. Caeleste Eichenseer missum. Qui scribebat se impeditum esse ne conventum Palensem participaret, nomen tamen meum sibi ignotum in indice participum invenisse et scire cupere quis essem; adiunxerat fasciculos periodici Vox Latina inscripti. In his nuntiabatur Caelestem Eichenseer seminarium Latinitatis vivae duarum septimanarum Latinitatis vivae Francofurto anno 1976, mense Augusto, moderatum esse. Ibi fortasse plura comperiam, mecum cogitavi, de usu hodierno linguae Latinae, qui, si re vera possibilis sit, maximae utilitati esse possit civitatibus Europaeis, quae tandem statuerint vires suas coniungere, potius quam bella inter se insane gerere. At ipse non audeo seminarium Francofurtense adire, propter Latine loquendi imperitiam; itaque illuc mitto duas filias Dianam et Corinnam, quae ad finem studiorum scholarium perveniunt. Tunc primum in Caelestis seminario adsunt duae participes, quae Theodisce omnino nesciunt; quare ceteri participes coguntur cum eis, etiam extra sessiones, Latine colloqui. Filiabus perplacet seminarium, quae domum reversae mihi dicunt: ‹Ille vir Latine loqui eximie scit!› Ipse Caelestem Eichenseer primo Saraviponti convenio, mense Novembri insequenti occasione parvae sessionis cenaticae, quam solito more cum nonnullis Latinis amicis habet in quadam caupona. Ille vir re vera usum linguae Latinae restituere vult, qui sit Europaeis coniungendis perutilis. Post hunc primum congressum, iam non dubito quin hoc fieri possit, atque ab eo tempore nullam occasionem omitto eum conveniendi, qui me sermonem Latinum doceat. Tunc nondum scio quantum illius viri commercium vitam meam mutaturum sit.» — Cfr. Gaius Licoppe: In memoriam inclytam D.ris P. Caelestis Eichenseer, in: Melissa, n. 143 (21.4.2008), p. 1.

[7] De historia «Melissae» fuse agit Gaius Licoppe: CC, in: Melissa, n. 200 (16.10.2017), p. 1-2.

[8] «Melissa» (n. 1) — «Melissa. Folia Latina secundo quoque mense edita» (nn. 2-4) — «Melissa. Europaea folia secundo quoque mense Latine edita» (nn. 5-10) — «Melissa. Europaea folia sexies in anno Latine edita» (nn. 11-99) — «Melissa. Folia perenni Latinitati dicata auspiciis Domus Erasmianae curaque Fundationis Melissae sexies in anno edita» (nn. 100-121) — «Melissa. Folia perenni Latinitati dicata auspiciis Domus Erasmianae curaque Sodalitatis Melissae sexies in anno edita» (nn. 122-123) — «Melissa. Folia perenni Latinitati dicata auspiciis Domus Erasmianae et Academiae Latinitati Fovendae sexies in anno edita» (nn. 124 sqq.)

[9] Cfr. Gaius Licoppe: Iam ante viginti annos …, in: Melissa, n. 122 (18.10.2004), p. 1; idem: CC, in: Melissa, n. 200 (16.10.2017), p. 1.

[10] Cfr. Gaius Licoppe: Ad lectores, in: Melissa, n. 1 (2.4.1984), p. 1.

 

sursum